|
MANO A MANO (EN LAT�)
MANO A MANO (EN LATíN)
Letra de Celedonio Esteban Flores
Musica de Carlos Gardel
Musica de José Razzano
LEX TALIONIS
Tristis sum usque ad delirium;
repeto te et scio te fuisse
in miserrima mea vita
meram bonam mulierem.
Tu fuisti mea Cleopatra,
quae calefecit meum nidum;
fuisti bona et obtemperasti
mihi, et scio te me dilexisse,
ut neminem dilexisti,
ut neminem diliges.
Fuerunt crudeles circenses,
cum tu, miserum scortum,
SPHALLEBAS paupertatem
in illo deversorio.
Nunc mulier es gloriosa,
vita tibi vela praebet,
et solidos illius stulti
iacis in aethera, ut ludit
catus feles qui persequitur
ridiculum murem.
Cucurbita est tua plena
infelicis insaniae,
fefellerunt te stupidi,
amicae et lenones;
saltatio apud magnates
cum stultis temptationibus,
ubi gaudent et labuntur
tripudiationes superbae...
Certe ab his tu es attracta,
tu et tuum miserum cor.
Nihil habeo quod rependam,
lex talionis inter nos:
non curo ego quid feceris,
quid facias, factura sis;
illa, quae tu mihi dedisti,
credo tibi reddidisse;
sed si forte oblitus essem
aliquid debiti parvi...
e sportula tui stupidi,
potes, sis, id auferre!
Utinam hi tui triumphi,
triumphi autem transituri,
longissima pompa fiant
divitis voluptatis.
Utinam satrapa ille
nummos habeat duraturos,
utinam gaudere possis
cum luxuriosis facetis,
et pueri dicere valeant:
"Vere mulier bona est."
Crastino die, cum tu eris
tota fracta mensa vetus
neque ullam spem iam habebis
in misero tui corde...
Si necesse habeas auxilii,
si necesse habeas consilii,
memento huius amici,
qui, prima acie certaturus,
opem tibi feret volens,
occasionem non amittens.
Colaboración enviada por: Ra�valle
Gardel-FAQ-Info-Música-Deportes-Cultura-Noticias-Internet-Turismo-Mirrors-Estadísticas-Comentarios