Quiere INCLUIR ALGUNA LETRA en GARDEL? Estas páginas pertenecen al server GARDEL

Navegación Alfabética
[Anterior]
[Índice]
[Próxima]
[Volver a las búsquedas]
Navegación Cronológica
[Anterior]
[Índice]
[Próximo]

�QU�VACHACH� EN LAT�


¿QUÉ VACHACHÉ? EN LATÍN
Letra de Enrique Santos Discépolo
Musica de Enrique Santos Discépolo

QUID FACERE POSSIMUS?

Recede a me, numquam denuo me tangas,
quia me iam sýnolon seduxisti.
Iam non possum degere sine victu
neque audire te stulta dictitantem.
Estne possibile? Cessa superbire.
Ne putes mundum te perfecturum.
Iupiter ipse saepe se fefellit;
quid tu facias, precor, dic mihi.

Necesse habemus omnia thesaurizandi,
Mephistopheli animam totam dare,
perdere sane tuam honestatem,
chrémata, chrémata, chrémata anér.
Sic forsan possis manducare cotidie,
numerare amicos, villam, famam, quod velis.
Amor sincerus demersus est in garo,
venter dominat; Ops, summa deitas.

Nonne vides, miasma sceleratum,
plusióteron omnibus antistare?
Severitatem flocci factam esse,
parvi haberi maiorum nostrum morem?
Ipsum Homerum non pugnare valere
contra pecuniam dinumeratam?
Mihi videris, Veterem agens Catonem,
histrio pauper, sed sine scaenicis.

In Tiberim volumus te proicias,
stultus es sed risum non movisti...
Da mihi moretum, habe tibi moralia;
denarios, asses... hoc solum iuvat me.
Quid ad me refert, si Senecam laudasti?
Philosopharis neque tribon est tibi.
Quid agas dic. Roma prisca finivit:
Herculem fortem pendimus ut Cacum.

Colaboración enviada por: RaXl Lavalle
[Índice alfabético]
Próxima Letra: �QU�VAMOS A COMER?
Letra Anterior: �QU�NO SABES LO QUE HICISTE?
[Índice cronológico]
Próxima Letra: TU (ZAMBA)
Letra Anterior: AGUA DE BEBER



Gardel FAQ Info Musica Deportes Cultura Noticias Internet Turismo Mirrors Estadistica Comentarios Menu Gardel-FAQ-Info-Música-Deportes-Cultura-Noticias-Internet-Turismo-Mirrors-Estadísticas-Comentarios